- PORTUS Sanctus
- PORTUS SanctusInsula in mari Atlantico, distat a Sacro promontorio fere millar. sexcentis, a Madera 40. et nisi nubes caelum obumbrârint, altera alteram videt. Parva admodum est, utpote, quae 25. tantum milliar, circuit patet. Circa A. C. 1427. a nautis detectoribus, qui periculosâ ac dubiâ eius navigatione emensâ, et superatâ, hunc locum sic vocari in rei memoriam voluêre. Profert hec insula innumeras fruges. Cuniculis inprimis scatet: colligitur ibi sanguis draconis, qui lacrima est arboris: statô enim anni tempore incolae arbores ferrô sauciant, quae ita incisae annô sequenti gummam emittunt per incisiones, quae decocta in ahenis, et defaecata, sanguis efficitur, quem dicunt Sanguinem Draconis: arbor e qua fluit, fructum, cerasi instar, producit mense Martiô, gustu eximium. Portu caret insula, stationem vero habet satis commodam. Metel. Baudrande, Ilha de Pverto Santo, insula est Oceani Atlantici, prope Maderam insulam, a qua 8. mill. pass. tantum distat in Caeciam. Circuitus est 8. leucarum; subestque dominio Lusitanorum, a quibus detecta fuit A. C. 1428. Sed nullam habet arcem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.